RECITATIONES

Plínio regozija-se com a grande abundância de produções poéticas, mas entristece-se por causa da indifernça do público em assistir às 'recitationes'.


C. PLINIVS SOSIO SENECIONI SVO S.

Magnum prouentum poetarum annus hic attulit; toto mense Aprili nullus feres dies, quo non recitaret aliquis. Iuuat me, quod uigent studia, proferunt se ingenia ominum et ostentant, tametsi ad audiendum pigre coitur. Plerique in stationibus sedent tempusque audiendi fabulis conterun ac subinde sibi nuntiari iubent, an iam recitator intrauerint (...); tunc demum ac tun quoque lente cunctanterque ueniunt; nec tamen permanent, sed ante finem recedunt, alii dissimulanter et furtim, alii simpliciter et libere. (...)
Nunc otiosissimus quisque multo ante rogatus et identidem admonitus aut non uenit aut, si uenit, queritur se diem, quia non perdiderit, perdidisse. Sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique studio haec auditorum uel desidia uel superbia non retardat. (...) Vale.
Ep. I, 13

Comentários

Mensagens populares deste blogue

Gladiadores